DE BIBLIOTHECA AMBROSIANA

Bibliotheca Ambrosiana, a Friderico S.R.E. Cardinali VII Id. Sept. anno MDCVII instituta, VI Id. Dec. anno ejusdem saeculi nono auspicata, antiquissimis quibusque bibliothecis annumeratur, quae viro quodam illustri, Maecenatis quasi aemulo, auctore, usquam sunt publicatae. Illud autem animo sibi Borromaeus proponens, ut sedes etiam ac domicilium studiorum constitueretur, anno VII saeculi Doctorum Collegium, anno XVIII Pinacothecam, anno XX Delineatorum Academiam, anno denique XXV Collegium Triligue et Alumnorum Collegium, quae omnia instituta coalescerent ac florerent, adjungi jussit.

Fridericus Borromaeus in Bibliothecam, quam nomine sancti Ambrosii Mediolani patroni nuncupari voluit, codices complures contulit, non modo graece, latine italiceque conscriptos, sed etiam sermonibus orientalibus exaratos, quorum in numero reponuntur  thesauri quum de institutis religiosorum -quae inter Bobiense Benedictinorum Monasterium, Agostinaniorum coenobium a Maria corona redimita, bibliotheca Mediolanensis Capituli Metropolitani-  tum etiam de amaltheis privatorum comparati, ex quibus mentione digni sunt Joannes Baptista Pinelli, Franciscus Ciceri, Caesar Rovida, viri omni doctrina ornati librorumque studiosissimi, qui saeculo XVI floruerunt. Neque vero sunt praetereundi silentio, inter eos quorum donis deinde ditata est Bibliotheca, illi qui saeculo XIX  libros sibi mirifice collectos testamento legarunt. 

Librorum copia tam ingens, tam multi tamque praeclari codices in Ambrosiana asservantur, ut primariis seu Italiae seu totius orbis bibliothecis sit ea certo adscribenda. Huc accedit quod ei praepositi fuerunt, vel in numero Doctorum asciti, viri perquam illustres, veluti Josephus Ripamonti, Ecclesiae Mediolanensis historicus, Lodovicus Antonius Muratori, philologus eximius idemque praeclarus rerum scriptor, Joseph Antonius Sassi, tum et Angelus Maj, Antonius Maria  Ceriani, Joannes Mercati, Achilles ipse Ratti, qui Pius XI pontifex futurus erat, omnes quidem doctissimi palaeographi.

Bibliotheca, cujus thesaurus pertinet ad antiquitatem classicam, rerum gestarum memoriam, litterarum studia sacrasque disciplinas, ita est ordinata, ut praecipue aetatum monumentis praeteritarum hominum ingenia excolantur. Eam regunt et Doctorum Collegium, cujus est -Praefecto moderante- negotia erudita procurare, et Conservatorum Congregatio, cujus -gubernante Praeside- officia sunt et administrationes.

Inter largos thesauros ambrosianos, quibus ditatur Bibliotheca haec nostra, placet hic memorare. Fundum Arabicum et Orientalem, qui maximi habetur ponderis ac momenti; Caroli Salvioni bibliothecam de re glottologica dialectisque; insignia gentilicia ab Henrico Casanova collecta et ordinata. Praeterea haud pauci sunt asservati palimpsesti, ex quibus nonnulli admodum pretiosi: veluti Plauti Vidulariae fragmenta, ad saeculum V adscribenda, quae quidem unice usque ad nos manserunt;  vel partem Sacrorum Bibliorum, quae episcopus Arianus Ulfila in sermonem Gothorum convertit. Tum etiam custodiuntur manuscripta splendide a pictoribus miniariis exornata, veluti Borromaei Liber Horarum, quem Christophorus de Predis imaginibus distinxit, et Auli Gellii opus, quod Vilhelmus Giraldi non modo decoravit  figuris, sed etiam suapte subscripsit manu. Sed supra cetera eminent Ilias picta, quae ad saeculum V pertinet; Vergilianus codex ille, quem Franciscus Petrarca annotavit, Simon Martini colorum luminibus exornavit; papyrus qua Josephi Flavii operis interpretatio latina continetur; Antiphonarium Bergorense; Biblia Siroesaplaria. Inveniuntur autem nonnulli codices chirographi, veluti Petri della Francesca De perspectiva pingendi liber, Martialis carmina a Joanne Certaldensi exscripta,  Guidubaldi Feltrii Vita a Petro Bembo descripta; inveniuntur autographa Thomae Aquinatis, Ludovici Ariosto, Nicolai Machiavelli, Torquati Tassi, Galilaei Galilei; inveniuntur  tota Josephi Parini et Caesaris Beccaria  scripta collectanea.

Multa autem, et ea pretiosissima, incunabula asservantur, ex quibus rarum Decameronis exemplum, quod Venetiis anno MCDLXXI Christophorus Valdarfer edidit, nec paucae editiones principes, quas ajunt. Custodiuntur etiam integumenta inaestimabilia, quibus paginae sive manuscriptae sive typis excusae alligari solent; praeterea inter res generatim collectas, mentione digna sunt Statuta Civitatum, libri in officina aldina et cominiana et bodoniana excusi, atque innumerae paginae -ad quadraginta milia numerantur!- in quibus imagines seu manu delineatae sunt, seu prelo graphice impressae. Corpus denique Nummorum constat ex viginti milibus nummorum nomismatumve, inter quae haud pauca magni sunt pretii.






DE PINACOTHECA AMBROSIANA

Fridericus S.R.E. cardinalis Borromaeus, dum Romae versatur, Academiae a Sancto Luca, quam anno MLXCIII inauguraverunt, sed inde ab anno MDLXXVII Gregorius XIII animo conceperat, patrocinium suscepit. Quum autem anno saeculi illius XCV, archiepiscopus creatus, Mediolanum redisset, consilium cepit ut ibidem conderetur Academia artibus fovendis, quae cum Florentina vel Romana aequari posset. Itaque IV Kal. Majas anno MDCXVIII Bibliothecae Ambrosianae, quam jam anno IX saeculi  publicaverat, tabulas pictas, exempla graphidis, imagines prelo impressas, signa statuasque, quae omnia annorum decursu collegerat, per tabellionem donavit. Quae quidem artificia velut fons sunt et caput e quo exordium sumpsit Pinacotheca, quae postea spatio quattuor saeculorum ditata est innumeris operibus summa arte elaboratis tam ab Italis, quam a reliquis Europae incolis. Fridericus autem talem pinacothecen mente conceperat, in qua non modo proponerentur artificia civibus spectanda, sed etiam ut ibidem erudirentur atque exercerentur artifices. Etenimvero anno XX saeculi in Bibliothecae aedibus etiam Academiam Graphidis constituit, ut artes pingendi, sculpendi, aedificandi traderentur.
Anno MDCCLI adjectum est Bibliothecae Musaeum Settalianum, quod ajunt, in quo thesaurus rerum omnium conditur, quae pertinent ad historiam naturalem, ad gentium morum descriptionem, seu ethnographiam, ad invisa atque incognita instrumenta scientialia,  quaeque a Manfredo Settala (1600-1680) canonico Mediolanensi sunt undique gentium congesta.Pinacotheca Ambrosiana inter musaea orbis terrae prima est publicata, sed una omnium inde ab exordio arcte est conjuncta cum aliis institutis -scilicet cum Doctorum Collegio, cum Academia, cum Bibliotheca- ita ut litterae, disciplinae, artes comprehendi simulque provehi ac foveri possent. Huc accedit quod ita sunt disposita aedium membra, ut non solum opera in Pinacotheca obvia et exposita admirari, sed etiam reliquas partes, et ipsas magnificas, invisere liceat: templum, inquimus, Sanctae Mariae Magdalenae apud Sanctum Sepulcrum, quod ante annum millesimum inchoatum est; Aulam Fridericianam, saeculo XVIII templo adjectam, in qua fuit primitus bibliotheca collocata; Aulam Capituli fratrum a Sancta Corona, cujus paries splendide est a Bernardino Luini udo illitus; tum membra saeculo XIX ratione neoclassica exornata; oecos denique, quos Joannes Galbiati praefectus inter XXIX et XXXI saeculi vicesimi annos plane renovavit atque iis decoravit ornatibus, quae maxime tunc temporis probabantur.
E Pinacothecae porticibus prospicitur Magnanimorum Cavaedium, in quo etiam praeclarae antiquitatis reliquiae asservantur. In oecis autem, quibus vetus cavaedium generis neoclassici, quod in Chalcidicum mutatum est, continetur, maxima pars operum a Cardinale collectorum proposita sunt, quae Pinacotheces sunt velut fons et origo.
Aliis autem in oecis admirari tabulas licet, post Friderici donationem adjectas Musaeo, quibus repraesentatur memoria pictorum, praesertim italorum, qui a Renascentia ad saeculum XIX exiens floruerunt.Hoc loco operae pretium est nonnulla ex praestantissimis operibus significare:
● Raphaelis Sanctii urbinatis membranam charteam apparandae picturae causa adumbratam, qua Schola Atheniensis repraesentatur;
● effigiem Musici a Leonardo depictam;
● effigiem Dominae rica ornatae, quam Fridericus Leonardo adscripsit;
 Fiscellam Micael Angelo Merisio Caravagiensi pictam;
● Virginem a tabernaculo, quam Alexander Botticelli depixit;
● Magos Salvatorem infantem adorantes a Titiano Vecellio depictos;
● opera quae Fridericus ipse Bruguelio pictori flandrico mandavit, scilicet Florum fasciculos in vase cum monili, nummis conchisque, Duodecim pagos, Aquam et ignem.
Inter res in abacis vel in pluteis vitreis hic illic in Musaeo expositas admiratione digna est theca in qua Lucretiae Borgia flavus cirrus custoditur. In Magnanimorum autem Cavaedio, in quod e summo porticu despicere licet, praeter statuas magnorum praestantiumque virorum, pretiosissima collectanea archaeologica asservantur, veluti arae titulique seu graecae seu romanae aetatis.  Tum in peristilo Oeci Fridericiani pavimentum musivum saeculi IV exponitur, quod e thermis Erculeis ereptum est; in ipsa vero Bibliotheca siti sunt, quum complures libri Aetae sive Media sive Renatarum Artium manu scripti colorumque luminibus a pictoribus miniariis exornati, tum amalthea  graphidum,  praestantia et numero insignium, in qua fere quadraginta milia operum custodiuntur, seu manu delineatarum, seu in lamnis caelatarum, seu prelo impressarum: in numero optimorum quorumque artificum habentur Pisanellus et Albrechtus Durer.
Tamen ceteris operibus in Bibliotheca asservatis, sive artificii sive scientiae pervestigationes spectes, Leonardi Vincii Codex Atlanticus praestere videtur, a Galataeo Arconati anno MDCXXXVII donatus, quod constat ex mille centum undeviginti foliis ipsa Leonardi manu descriptis seu autographis, atque continet duomilia fere descriptionum, notas, commentaria, narrationes autobiographicas, studia de variis disciplinis, ut sunt mechanica, hydraulica, optices, anatomia, architectura, geometria, astronomia.




 

DE ACADEMIA AMBROSIANA

Academia Ambrosiana, a Friderico S.R.E. cardinali Borromaeo VII Kal. Jul. Anno MDCXX condita, ut pingendi, sculpendi, aedificandi artes traderentur, saeculo XVIII jacere coepit, donec XIX omnis industria est intermissa. Anno autem MCMLXIII, auctore Joanne Baptista S.R.E. Cardinali Montini, Mediolani archiepiscopo, restituta est ac nomine S. Caroli Borromaei nuncupata, ut ibidem disciplinae et historicae et sacrae proveherentur; anno autem MMIII Academia a S. Ambrosio adjuncta est, ut etiam Ecclesiae Patrum studia foverentur.
Academiam XIII Kal. Apr. a. MMVIII Dionysius S.R.E. Cardinalis Tettamanzi, Mediolani Archiepiscopus, instruxit Statutis; cujus successor, Angelus S.R.E. cardinalis Scola, Normas, ad quas Veneranda Bibliotheca Ambrosiana dirigeretur, pridie Non. Nov. a. MMXIII – in diem VII Id. Jan. anni insequentis valituras - promulgatas, XI Kal. Aug. Anno MMXIV cum novis Academiae Statutis sanxit.
Normis anno saeculi hujus XIII promulgatis praescribitur ut Academia iterum in unum corpus cum Bibliotheca et Pinacotheca coalescat; nam quemadmodum  scriptum legimus in articulo III: “hic praecipue finis Venerandae Bibliothecae Ambrosianae proponitur, ut Bibliothecam ipsam, Pinacothecam Academiamque simul gerat et administret.”
Iisdem est ordinata institutis Academia ac Bibliotheca, ut in Normarum articulo XXXII videmus scriptum: ”Intra Venerandae Bibliothecae Ambrosianae parietes istituitur Academia Ambrosiana, cujus Summus Cancellarius ipse est Mediolani  Archiepiscopus, Praeses, Venerandae Bibliothecae Praefectus. Statutis tamen suis, quae Mediolani Archiepiscopus sanxit, fruitur Academia”.
Eo spectat Academia Ambrosiana ut in variis eruditionibus, quibus cultus humanus ornatur, plurium disciplinarum  provehantur studia ac divulgentur, atque illud sibi proponens, quod erat in animo bibliothecae conditori, ut universis inserviretur, operam sociat cum institutis, seu patriis seu exteris, apud quae studia haud dissimilia colantur.
Academiae Ambrosianae Statutis anno MMXIV sanctis numerus et proprietas classium definitur:“Academia Ambrosiana in Classes studiorum, seu coetus disciplinis inquirendis, distribuitur, quae rursus in Sectiones dividi possunt”. Octo sunt omnino classes, quae pertinent ad Studia Borromaica, Ambrosiana, Remoti Orientis, Italica, Slavonica, Orientis proximi, Graeca et Latina, Africana” (cfr. Statuta, art. VI). Tres autem Classes – eae quidem ad studia de Africa, de Proximo Oriente, de Oriente remoto pertinentes- in decem coetus dividuntur, quorum est Arabica, Armeniaca, Berberica, Coptica, Sinensia, Judaica, Aethiopica, Japonica, Indica, Syriaca studia amplecti. Statutis decretum est ut cuique Classi studiorum Doctor Ambrosianus praeficiatur.
Academici Ambrosiani, quorum in numerum praeceptores studiosique Atheneorum ex omni mundi plaga asciscuntur, sunt hodie ferme trecenti. Iidem operam dant studiorum pervestigationibus, quae per triennium pro quaque classe deliberatae sunt in contionibus et diligentiae Moderatorum commendatae.
Quotannis una quaeque Classis Diem Academicum indicit, quo doctissimi quique omnium gentium inter se disputent, tum vero disputationes omnes colligit ac digerit in octo Miscellaneorum Corpora, quae Mediolani per Venerandam Bibliothecam, Romae per Bulzoni editorem sociata opera divulgantur.  Corpora haec inscribuntur «Africana Ambrosiana», «Ambrosiana Graecolatina», «Asiatica Ambrosiana», «Orientalia Ambrosiana», «Slavica Ambrosiana», «Studia Ambrosiana de litteris linguaque Itala», «Studia Ambrosiana», «Studia Borromaica»; exstat etiam nonum  corpus, Fontes et Studia inscriptum, in quod opera monographica digeruntur.

VENERANDA BIBLIOTECA AMBROSIANA Piazza Pio XI, 2 - 20123 Milano, Italy MM1-Cordusio / MM3-Duomo +3902806921 +390280692215 - Visualizza MAPPA
P.I. 04196990156 Copyright @ 2009 Veneranda Biblioteca Ambrosiana. Tutti i diritti riservati
il Curatore Fabio Trazza, gestione dall'Ambrosiana, in Torretta +390280692305 / +390280692339